라틴어 문장 검색

De Hunnorum et Alanorum, aliarumque Scythiae Asiaticae gentium sedibus et moribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장1)
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 16:1)
praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus;
(아풀레이우스, 변명 99:10)
fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 9:1)
Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 13:3)
L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam praedes poscebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 3:1)
Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:2)
Si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae ne eum in vincula ducat intercedemus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:5)
Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 8:2)
itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 8:3)
Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 9:1)
Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:4)
Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:9)
neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:4)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION